| inops inhvmataqve tvrba est duo dicit, id est nec | 6.325.1 |
| legitimam sepulturam habet, neque imaginariam. inopem enim dicit | |
| sine pulveris iactu—nam 'ops' terra est—id est sine terra, sine | |
| humatione. vult autem ostendere tantum valere inanem, quantum | |
| plenam sepulturam: nam et Deiphobi umbra transvecta est, cui | 5 |
| Aeneas cenotaphium fecit, ut "tunc egomet tumulum | |
| Rhoeteo in litore inanem constitui". bene autem sepultos, id | |
| est fletos—nam sine fletu sepultura non est, unde legimus | |
| "inhumata infletaque turba"—facit supradicta flumina | |
| transire, quibus luctus nomen inposuit. 'centum' autem 'annos' ideo | 10 |
| dicit, quia hi sunt legitimi vitae humanae, quibus completis potest | |
| anima transire ripas, id est ad locum purgationis venire, ut redeat | |
| rursus in corpora. sane sciendum quia, cum terram dicimus, haec | |
| ops facit; si nympham dicamus, haec Opis; si divitias, hae opes | |
| numero tantum plurali. | 15 |