mvlta maestvm cognovit in vmbra prudentiores dicunt 6.340.1
animas recentes a corporibus sordidiores esse donec purgentur: quae
purgatae incipiunt esse clariores. unde ait paulo post "donec
longa dies perfecto temporis orbe concretam exemit labem
purumque reliquit aetherium sensum atque aurai simpli- 5
cis ignem", id est non urentis, ut est solis. inde est quod aliae
animae lunarem circulum, aliae solstitialem retinere dicuntur pro
modo purgationis. bene ergo Palinurum obscura umbra circum-
datum dicit et vix agnitum, qui ne ad loca quidem pervenerat pur-
gationis: sic etiam de Didone dicturus est "agnovitque per 10
umbram obscuram".