| pygmalionis opes quas Pygmalion iam suas putabat: | 1.363.1 |
| unde est in quarto "ulta virum". quae enim avaro maior poena, | |
| quam pecuniam propter quam deliquerat perdere? remove hoc, et | |
| falsum est "ulta virum". sciendum autem quod clam tangit histo- | |
| riam. moris enim erat, ut de pecunia publica Phoenices misso a | 5 |
| rege auro de peregrinis frumenta conveherent. Dido autem a Pygma- | |
| lione ad hunc usum paratas naves abstulerat: quam cum fugientem | |
| a fratre missi sequerentur, aurum illa praecipitavit in mare, qua | |
| re visa sequentes reversi sunt. {⁴³licet et alio ordine historia ista nar- | |
| ratur. dvx femina facti pronuntiandum quasi mirum.}⁴³ | 10 |