| gens crvdelis Lucanorum. et dicit eum a Veliensibus | 6.359.1 |
| interemptum, ut "portusque require Velinos". sane scien- | |
| dum Veliam tempore quo Aeneas ad Italiam venit, nondum fuisse. | |
| ergo anticipatio est, quae, ut supra diximus, si ex poetae persona | |
| fiat, tolerabilis est; si autem per alium, vitiosissima est, ut nunc | 5 |
| de Palinuro ait: quamquam alii ad divinandi scientiam referant, | |
| quasi ab umbra dictum. Velia autem dicta est a paludibus, quibus | |
| cingitur, quas Graeci ἕλη dicunt. fuit ergo 'Elia', sed accepit di- | |
| gammon et facta est 'Velia', ut 'Enetus Venetus'. |