| me svm laetatvs evntem lectum est et in Orpheo quod, | 6.392.1 |
| quando Hercules ad inferos descendit, Charon territus eum statim | |
| suscepit: ob quam rem anno integro in compedibus fuit. ideo ergo | |
| 'non laetatus', scilicet propter supplicium suum. sane Alciden volunt | |
| quidam ἀπὸ τῆς ἀλκῆς dictum, id est a virtute: quod non procedit, | 5 |
| quia a prima aetate hoc nomen habuit ab Alcaeo, patre Amphi- | |
| tryonis. et scimus agnomina ab accidentibus dari. |