| in vincla petivit Hercules a prudentioribus mente magis, | 6.395.1 |
| quam corpore fortis inducitur, adeo ut duodecim eius labores referri | |
| possint ad aliquid: nam cum plura fecerit, duodecim tantum ei | |
| adsignantur propter agnita duodecim signa. quod autem dicitur | |
| traxisse ab inferis Cerberum, haec ratio est, quia omnes cupiditates | 5 |
| et cuncta vitia terrena contempsit et domuit: nam Cerberus terra | |
| est, id est consumptrix omnium corporum. unde et Cerberus dictus | |
| est, quasi κρεοβόρος, id est carnem vorans: unde legitur | |
| "ossa super recubans": nam non ossa citius terra consumit. |