| laeti vel alacres et veloces, ut est "et laetus eois Eurus | 1.35.1 |
| equis", item "et virgea laetus pabula", id est festinus, cum inten- | |
| tione; vel re vera laeti, quamquam incongruum sit post Anchisae | |
| mortem. sed et interitus senum minus doletur, et 'magis laetos' | |
| intellegendum est, ut sit causa maior iracundiae. sic enim et in | 5 |
| septimo Iuno irascitur, ubi "laetum Aenean Siculo prospexit | |
| ab usque Pachyno". {⁴³vel 'laeti' πρόθυμοι, ut "omnisque iuventus | |
| laeta".}⁴³ salis maris secundum Homerum. salem autem quo uti- | |
| mur singulari numero tantum dicimus; cum iocos significamus plu- | |
| ralem tantum ponimus numerum, ut Lucanus "non soliti lusere | 10 |
| sales". aliquando autem etiam urbanitatem per singularem numerum | |
| significamus, ut Terentius "qui habet salem, quod in te est", id | |
| est quae res in te est, masculini enim generis est, non neutri: et | |
| neutra triptota sunt, nec ab hoc accusativo nominativus esse potest | |
| 'hoc salem'. | 15 |