nvnc femina caenevs Caenis virgo fuit, quae a Neptuno 6.448.1
pro stupri praemio meruit sexus mutationem. fuit etiam invulnera-
bilis. qui pugnando pro Lapithis contra Centauros crebris ictibus
fustium paulatim fixus in terra est, post mortem tamen in sexum
rediit. hoc autem dicto ostendit Platonicum illud vel Aristotelicum, 5
animas per μετεμψύχωσιν sexum plerumque mutare.