| infelix dido veniali utitur: et excusat se per necessi- | 6.456.1 |
| tatem, ne mortis causa fuisse videatur. vervs mihi nvntivs | |
| κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegendum quod sit nuntiatus Didonis inter- | |
| itus. alii ad ignem referunt visum: alii ad Mercurium, qui | |
| ait "certa mori". sed in neutro ei etiam mortis genus | 5 |
| est significatum, et hic dicit 'ferroque extrema secutam'. sane qui | |
| nuntiat genere tantum dicitur masculino, quod autem nuntiatur, | |
| licet neutro dicatur, tamen invenitur etiam masculino. |