| datvm molitvr iter peragit. 'datum' autem dixit aut | 6.477.1 |
| ratione fati {⁴³concessum}⁴³, aut oblatum fortuito, quod τυχὸν dicunt. {⁴³an | |
| iniunctum?}⁴³ arva tenebant vltima atqui multa adhuc super- | |
| sunt. sed dixit quantum ad y pertinet litteram: in his enim quae | |
| dixit mixta sunt virtutibus vitia, in his autem quae dicturus est | 5 |
| nocentum poenas a piorum segregat meritis. nam inferi, ut diximus | |
| supra, humanam continent vitam, hoc est animam in cor- | |
| pore constitutam. haec autem quae dixit mixta esse manifestum | |
| est: licet enim in viris fortibus laudetur virtus, est tamen vitupe- | |
| rabile alienum imperium caedibus occupare; item amare privignum | 10 |
| crimen est, virtus maritum. alii distinctione mutata dicunt: tene- | |
| bant arva, quae ultima viri fortes frequentant, id est quae possi- | |
| dent ultima. |