datvm molitvr iter peragit. 'datum' autem dixit aut 6.477.1
ratione fati {⁴³concessum}⁴³, aut oblatum fortuito, quod τυχὸν dicunt. {⁴³an
iniunctum?}⁴³ arva tenebant vltima atqui multa adhuc super-
sunt. sed dixit quantum ad y pertinet litteram: in his enim quae
dixit mixta sunt virtutibus vitia, in his autem quae dicturus est 5
nocentum poenas a piorum segregat meritis. nam inferi, ut diximus
supra, humanam continent vitam, hoc est animam in cor-
pore constitutam. haec autem quae dixit mixta esse manifestum
est: licet enim in viris fortibus laudetur virtus, est tamen vitupe-
rabile alienum imperium caedibus occupare; item amare privignum 10
crimen est, virtus maritum. alii distinctione mutata dicunt: tene-
bant arva, quae ultima viri fortes frequentant, id est quae possi-
dent ultima.