| parthenopaevs Melanippae et Martis, sive Melanionis | 6.480.1 |
| filius, rex Arcadiae fuit, qui Thebana bella puer admodum petiit. | |
| adrasti pallentis imago rex Sicyonis Adrastus primo fuit, post | |
| Argivorum, socer, {⁴³sicut dictum est,}⁴³ Tydei et Polynicis. quod autem | |
| ait 'pallentis' aut epitheton est umbrae, aut illud respexit, quia | 5 |
| in bello Thebano consumptis sex ducibus solus aufugit. fugae | |
| autem comes semper est pallor. |