| pelagine venis erroribvs actvs? non ad inferos, sed | 6.532.1 |
| ad locum, in quo inferorum descensus est, id est ad Avernum, si | |
| intra terram sunt inferi. alii altius intellegunt: qui sub terra esse | |
| inferos volunt secundum chorographos et geometras, qui dicunt | |
| terram σφαιροειδῆ esse, quae aqua et aere sustentatur. quod si | 5 |
| est, ad antipodes potest navigatione perveniri, qui quantum ad nos | |
| spectat, inferi sunt, sicut nos illis. hinc est quod terram esse in- | |
| feros dicimus, quamquam illud sit, quia novem cingitur circulis. | |
| Tiberianus etiam inducit epistolam vento allatam ab antipodibus, | |
| quae habet "superi inferis salutem": qua occasione tractat reci- | 10 |
| procum hoc quod diximus supra. nam prudentiores etiam | |
| animas per μετεμψύχωσιν dicunt ad alterius climatis corpora tran- | |
| sire, nec in eo orbe versari in quo prius fuerunt: unde ait Lucanus | |
| "regit idem spiritus artus orbe alio: longae, canitis | |
| si cognita, vitae". sciendum tamen {⁴³hoc}⁴³ Homericum esse: nam | 15 |
| etiam illic Elpenor similiter Vlixem interrogat. |