| hac vice sermonvm haec sacra, ut diximus supra, | 6.535.1 |
| praeter unius diei spatium non tenebant: unde veretur Sibylla, ne | |
| inanibus fabulis 'datum', id est statutum et legitimum, 'tempus' | |
| teratur. quod autem dicit 'aurora medium axem traiecerat', illud | |
| ostendit, quod secundum Tuscos diei ortus est a sexta diei hora; | 5 |
| ortus enim diei habet auroram. Donatus tamen dicit Auroram cum | |
| quadrigis positam Solem significare. |