| explebo nvmervm ut diximus supra, 'explebo' est mi- | 6.545.1 |
| nuam: nam ait Ennius "navibus explebant sese terrasque | |
| replebant", quem Caper secutus cum de praepositione 'ex' tractaret, | |
| hoc exemplum posuit. sensus ergo est: minuam vestrum numerum | |
| et reddar tenebris. nam circa Aenean et Sibyllam aliquid lucis fuisse | 5 |
| intellegimus, quippe circa vivos: unde paulo post "respicit | |
| Aeneas subito" et reliqua. alii 'explebo' male putant 'complebo' | |
| esse, umbrarum scilicet a quibus discesserat numerum. alii 'explebo | |
| numerum' dicunt esse finiam tempus statutum purgationi et in cor- | |
| pus recurram, ut hoc sit 'reddarque tenebris'—nam legimus | 10 |
| "clausae tenebris et carcere caeco"—ut sit sensus: irasceris | |
| mihi quasi homo, nonne et ego homo futurus sum? alii dicunt: cur | |
| irasceris? in locis his sum, quamdiu vitae per vim ereptae expleam | |
| tempus, post 'tenebris', id est meis sedibus, reddar. sed haec omnia | |
| congrua loco non esse manifestum est: non enim intellegere possu- | 15 |
| mus Sibylla aliud volente, scilicet ut abscederet, Deiphobum ad | |
| aliud respondisse. |