| cernis cvstodia qvalis 'custodia' est quae custodit, | 6.574.1 |
| non quae custoditur. usurpatum autem est, sicut 'hospita', sicut | |
| 'neptis': nam 'hic' et 'haec custos' facit. ea enim quae in 'o' | |
| exeunt ut 'fullo', in 'os' ut 'nepos', in 'es' ut 'hospes', feminina | |
| ex se non faciunt. quae autem invenimus usurpata sunt, unde et | 5 |
| dissimilia: nam 'custos' 'custodia' facit, 'nepos' 'neptis'. |