| ignotvs deest 'quasi'; nam contrarium est quod dixit | 1.384.1 |
| 'fama super aethera notus'. facit autem hoc frequenter Vergilius, | |
| ut hanc particulam subtrahat, ut "at medias inter caedes exultat | |
| Amazon", quasi Amazon; nam Vulsca fuit. peragro per habet | |
| accentum; nam 'a' longa quidem est, sed non solida positione; muta | 5 |
| enim et liquida quotiens ponuntur metrum iuvant, non accentum. |