phlegyasqve miserrimvs omnes admonet si 'Phlegyas' 6.618.1
nominativus est singularis, hoc dicit, Phlegyas omnes admonet apud
inferos poenas ferentes: si autem 'Phlegyas' accusativus pluralis
est, Theseum omnes Phlegyas admonentem debemus accipere. hi
namque secundum Euphorionem populi insulani fuerunt, satis in 5
deos impii et sacrilegi: unde iratus Neptunus percussit tridenti eam
partem insulae, quam Phlegyae tenebant, et omnes obruit. Phlegyas
autem, Ixionis pater, habuit Coronidem filiam, quam Apollo vitiavit,
unde suscepit Aesculapium. quod pater dolens, incendit Apollinis
templum et eius sagittis est ad inferos trusus: Statius "Phlegyam 10
subter cava saxa iacentem aeterno premit accubitu".