hic thalamvm invasit natae Thyestes, unde Aegisthus 6.623.1
natus est, item Cinyras: nam quod Donatus dicit nefas est credi,
dictum esse de Tullio. vetitosqve hymenaeos legibus scilicet:
nam dicendo 'vetitos' ostendit fuisse, ut est apud Persas hodieque.
unde Donatus male ait "natura et legibus vetitos". 5