| nec non threicivs longa cvm veste sacerdos Orpheus | 6.645.1 |
| Calliopes musae et Oeagri fluminis filius fuit, qui primus orgia | |
| instituit, primus etiam deprehendit harmoniam, id est circulorum | |
| mundanorum sonum, quos novem esse novimus. e quibus summus, | |
| quem anastron dicunt, sono caret, item ultimus, qui terrenus est. | 5 |
| reliqui septem sunt, quorum sonum deprehendit Orpheus, unde uti | |
| septem fingitur chordis. 'longam' autem 'vestem' aut citharoedi | |
| habitum dicit, aut longam barbam: nam e contrario inberbes 'in- | |
| vestes' vocamus. 'sacerdos' autem, quia et theologus fuit et orgia | |
| primus instituit. ipse etiam homines e feris et duris composuit: | 10 |
| unde dicitur arbores et saxa movisse, ut diximus supra. |