hic genvs antiqvvm quod non omnes viros fortes in 6.648.1
Elysio visos esse commemorat, haec ratio est, quia isti divinos
meruerunt honores: quod Tydeo vel his, quos supra memo-
ravit, non contigit. nam ideo 'antiquum' addidit, quasi et illis
Elysii contingerent campi, si eis annorum non derogata esset vetustas. 5