mvsaevm ante omnes theologus fuit. iste post Orpheum. 6.667.1
et sunt variae de hoc opiniones: nam eum alii Lunae filium, alii
Orphei volunt, cuius eum constat fuisse discipulum: nam ad ipsum
primum carmen scripsit, quod appellatur crater.