| qvae regio anchisen, qvis habet locvs? bene et gene- | 6.670.1 |
| ralitatem requirit et speciem, quo possit facilius invenire: nam locus | |
| in regione est. illivs ergo propter illum, {⁴³vel causa illius}⁴³. 'ergo' | |
| autem coniunctio fuit, sed per accentus mutationem in adverbium | |
| transiit: et est sola particula, quae habet in fine circumflexum. | 5 |
| multi male putant nomen esse indeclinabile, et dicunt positum esse | |
| pro 'causa'. 'causa' autem nomen est, quod ponitur pro 'ratione': | |
| qui casus declinatione caret. |