| interea videt aeneas hirmos est hoc loco, id est unus | 6.703.1 |
| sensus protentus per multos versus: in quo tractat de Platonis | |
| dogmate, quod in Phaedone positum est περὶ ψυχῆς, de quo in | |
| georgicis strictim, hic latius loquitur. de qua re etiam | |
| Varro in primo divinarum plenissime tractavit. hoc autem continet: | 5 |
| Aeneas dum per inferos pergeret, respexit fluvium quendam loci | |
| remotioris, ad quem innumera multitudo tendebat animarum. inter- | |
| rogavit patrem qui esset fluvius, vel qua ratione ad eum pergerent | |
| animae. pater ait: Lethaeus est; pergunt autem, ut potent et obli- | |
| vionem patiantur, ut incipiant in corpora velle remeare. stupefactus | 10 |
| Aeneas interrogat: dic pater, et animae, quae propter praeteritam | |
| vitam tot supplicia pertulerunt, possunt habere votum revertendi | |
| in corpora? non est verisimile, liberatas de corporis carcere ad | |
| eius nexum reverti. suscepta narratione haec Anchises exsequitur: | |
| primo debere fieri ut redeant, deinde posse, deinde velle. quae | 15 |
| quoniam obscura sunt, aliis subdivisionibus innotescunt. quid est | |
| debere? cuncta animalia a deo originem ducunt. quae quia nasci | |
| cernimus, revertuntur sine dubio: nam unde cuncta procreantur? | |
| deinde posse sic probat: quia inmortales sunt animae, et sunt quae | |
| possunt reverti. tertium est utrum velint: quod dicit fieri per Le- | 20 |
| thaeum fluvium. et hoc est quod dicturus est, sed incidentes quae- | |
| stiones faciunt obscuritatem. |