| domos placidas campos Elysios. praenatat praeter- | 6.705.1 |
| fluit. et contrarie dictum est: nam non natant aquae, sed nos in | |
| ipsis natamus. Ennium igitur secutus est, qui ait "fluctusque | |
| natantes". sane de hoc fluvio quaeritur a prudentioribus, utrum | |
| de illis novem sit, qui ambiunt inferos, an praeter novem. et datur | 5 |
| intellegi quod ab illis novem, qui ambiunt inferos, separatus sit: | |
| namque volunt eum esse imaginem senectutis. nam animae nostrae | |
| vigent et alacres sunt et plenae memoria a pueritia usque ad viren- | |
| tem senectam, postea in nimia senectute omnis memoria labitur: | |
| qua lapsa mors intervenit, et animae in aliud corpus revertuntur. | 10 |
| unde fingunt poetae animas Lethaeo hausto in corpus redire. ergo | |
| Lethaeus est oblivio, morti semper vicina. |