| lethaei ad flvminis vndam si anima aeterna est et | 6.714.1 |
| summi spiritus pars, qua ratione in corpore non totum videt, nec | |
| est tantae {⁴³prudentiae tantaeque}⁴³ vivacitatis, ut omnia possit agnoscere? | |
| quia cum coeperit in corpus descendere, potat stultitiam et oblivio- | |
| nem, unde non potest implere vim numinis sui post naturae suae | 5 |
| oblivionem. obliviscitur autem secundum poetas praeteritorum, se- | |
| cundum philosophos futuri: unde medium tenuit dicendo 'oblivia'. | |
| docent autem philosophi, anima descendens quid per singulos cir- | |
| culos perdat: unde etiam mathematici fingunt, quod singulorum | |
| numinum potestatibus corpus et anima nostra conexa sunt ea ratione, | 10 |
| quia cum descendunt animae trahunt secum torporem Saturni, Mar- | |
| tis iracundiam, libidinem Veneris, Mercurii lucri cupiditatem, Iovis | |
| regni desiderium: quae res faciunt perturbationem animabus, ne | |
| possint uti vigore suo et viribus propriis. |