mens agitat molem magnitudinem mundi mens agitat.
|
6.727.1
|
et si, ut Cicero dicit in Tusculanis, aeternum est quicquid
|
|
in aeterno motu est, sine dubio etiam animus aeternus est: semper
|
|
enim in motu est, adeo ut ne nobis quidem quiescentibus conquie-
|
|
scat. magno se corpore miscet aut antiptosis est pro 'corpori',
|
5
|
ut "haeret pede pes densusque viro vir": quod potius
|
|
credendum est: aut certe secundum eos locutus est, qui dicunt deum
|
|
corporalem esse et eum ita definiunt πῦρ νοερὸν, id est ignem
|
|
sensualem. quod si verum est, corpus est, nec per antiptosin dixit,
|
|
sed per definitionem 'magno corpore', id est non communi.
|
10
|