donec longa dies perfecto temporis orbe quia etiam 6.745.1
post purgationem opus est tempore, ut perseveret in purgatione et
sic redeat. et quaeritur utrum animae per apotheosin, de quibus
ait 'pauci laeta arva tenemus', possint mereri perpetuam vacationem.
quod non potest fieri: merentur enim temporis multi, non perpetui- 5
tatis, et quae male vixerunt statim redeunt, quae melius, tardius,
quae optime, diutissimo tempore sunt cum numinibus. paucae tamen
sunt, quae et ipsae exigente ratione, licet tarde, coguntur reverti.
perfecto temporis orbe finito legitimo tempore.