| devs evocat non dicit quis, sicut supra "di, qui- | 6.749.1 |
| bus imperium est animarum". sed alii Mercurium volunt propter | |
| hoc "hac animas ille evocat orco pallentes, alias | |
| sub Tartara tristia mittit". et est ratio: nam νοῦς dicitur, id | |
| est sensus, quo philosophiam, quae haec indicat, intellegimus, quia | 5 |
| ipse etiam invenit litteras. agmine magno impetu. et dictum est | |
| imperative, ἀπειλητικῶς: non enim blanditiis inductae redeunt, sed | |
| necessitate quadam coguntur ut potantes velint reverti. |