| dixerat anchises ante dicta de reversione animarum | 6.752.1 |
| probatio huc tetendit, ut celebret Romanos et praecipue Augustum: | |
| nam qui bene considerant, inveniunt omnem Romanam historiam | |
| ab Aeneae adventu usque ad sua tempora summatim celebrasse | |
| Vergilium. quod ideo latet, quia confusus est ordo: nam eversio | 5 |
| Ilii et Aeneae errores, adventus bellumque manifesta sunt: Albanos | |
| reges, Romanos etiam consulesque, Brutum, Catonem, Caesarem, | |
| Augustum et multa ad historiam pertinentia hic indicat locus, cetera, | |
| quae hic intermissa sunt, in ἀσπιδοποιΐα commemorat. unde etiam | |
| in antiquis invenimus, opus hoc appellatum esse non Aeneidem, | 10 |
| sed gesta populi Romani: quod ideo mutatum est, quia nomen non | |
| a parte, sed a toto debet dari. |