| coetv dicit Plinius Secundus in naturali historia, omnes | 1.398.1 |
| aves colli longioris aut recto ordine volare, ut pondus capitis | |
| praecedentis cauda sustentet: unde et prima plerumque deficiens | |
| relicto loco incipit esse postrema: aut in coetu se omnes invicem | |
| sustinere; {⁴³neque enim huiusmodi aves semel ad inferiora descendunt, | 5 |
| sed paulatim per reflexos in gyrum volatus.}⁴³ hoc autem volatu imi- | |
| tantur litteras quasdam: unde et Lucanus "et turbata perit disper- | |
| sis littera pennis". cantvsqve dedere adlusit ad nautas. | |
| {⁴³multi tamen adserunt cycnos inter augurales aves non inveniri neque | |
| auguralibus commentariis eorum nomen inlatum, sed in libris recon- | 10 |
| ditis lectum esse, posse quamlibet avem auspicium adtestari, maxime | |
| quia non poscatur. hoc enim interest inter augurium et auspicium, | |
| quod augurium et petitur et certis avibus ostenditur, auspicium qua- | |
| libet avi demonstratur et non petitur: quod ipsum tamen species augurii | |
| est. sed Vergilius amat secretiora dicere; nam totum morem augurum | 15 |
| exsecutus est proprietate verborum. alites enim ostendit cum ait 'stri- | |
| dentibus alis', oscines vero cum dicit 'et coetu cinxere polum cantusque}⁴³ | |
| dedere'. hoc idem et de columbis fecit; nam et haec inter augurales | |
| {⁴³aves dicuntur non inveniri, et tamen ex his augurium et postulari facit | |
| et ostendi: "este duces o, si qua via est, cursumque per auras | 20 |
| dirigite in lucos" et cetera.}⁴³ |