| septemqve vna sibi mvro circvmdabit arces bene urbem | 6.783.1 |
| Romam dicit septem inclusisse montes. et medium tenuit: nam | |
| grandis est inde dubitatio. et alii dicunt breves septem colliculos | |
| a Romulo inclusos, qui tamen aliis nominibus appellabantur. alii | |
| volunt hos ipsos, qui nunc sunt, a Romulo inclusos, id est Pala- | 5 |
| tinum, Quirinalem, Aventinum, Caelium, Viminalem, Esquilinum, | |
| Ianicularem. alii vero volunt hos quidem fuisse, aliis tamen nomi- | |
| nibus appellatos: quae mutata sunt postea, ut de multis locis et | |
| fluminibus legimus, ut "saepius et nomen posuit | |
| Saturnia tellus". | 10 |