| iacet extra sidera tellvs nulla terra est, quae non | 6.795.1 |
| subiaceat sideribus: unde perite addidit 'extra anni solisque vias', | |
| ut ostenderet XII. signa, in quibus est circulus solis. significat | |
| autem Maurorum Aethiopiam, ubi est Atlas: de qua Lucanus | |
| "Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla | 5 |
| signiferi regione poli, nisi poplite lapso ultima curvati | |
| procederet ungula tauri". |