| qvis procvl ille avtem nunc redit ad Romanos reges, | 6.808.1 |
| qui septem fuerunt: Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, | |
| Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius, Tarquinius | |
| Superbus. mira autem utitur phantasia, ut quasi ostendat se non | |
| agnoscere eum, qui de gente Romana non fuerat. Romulo enim | 5 |
| mortuo cum {⁴³uno}⁴³ anno senatus {⁴³per quinque dierum interregnum}⁴³ regnas- | |
| set per decurias, taediosum visum est {⁴³omnibus}⁴³ et quaesitus est rex. | |
| sed cum in urbe nullus idoneus esset inventus, orta est bona Pom- | |
| pilii fama, quod esset apud Cures, civitatem Sabinorum. rogatus | |
| itaque per legatos accepit imperium. qui ferociam populi a bellis | 10 |
| ad sacra contulit: unde etiam Numa dictus est ἀπὸ τῶν νόμων, {⁴³ab | |
| inventione et constitutione legis, nam proprium nomen Pompilius habuit}⁴³. | |
| hic etiam canus fuit a prima aetate, ad quod adludens dicit 'inca- | |
| naque menta': item propter sacerdotium 'ramis insignis olivae'. |