| vltoris brvti fascesqve videre receptos vis videre | 6.818.1 |
| etiam ultoris Bruti fasces receptos? historia autem hoc habet. Tar- | |
| quinius ob multa quidem superbus est dictus, praecipue tamen | |
| propter hanc causam. mandavit aliquando cuidam satelliti ut cuius- | |
| dam oppidi omnes principes interimeret. profectus ille grandem | 5 |
| multitudinem repperit. quod cum ei renuntiasset deambulanti cum | |
| virga in hortis, detrectans ille responsionem capita decussit papa- | |
| verum, ut satelles quid fieri vellet, agnosceret. huius filius vitiavit | |
| nobilissimam matronam Lucretiam, quod illa dolens se interemit. | |
| tunc eius avunculus Brutus, rapto ex eius corpore gladio, processit | 10 |
| ad populum et de hac re contionatus est. quo facto omnibus pla- | |
| cuit ne reciperetur rex, qui tunc Ardeam expugnabat. propter quod | |
| se Tarquinius cum liberis ad Porsennam regem Tusciae contulit et | |
| bellum gessit gravissimum contra populum Romanum. tunc duo | |
| creati sunt consules, Brutus et Tricipitinus, pater Lucretiae, qui et | 15 |
| Tarquinius dicebatur: ob quod solum est urbe depulsus, et in eius | |
| locum subrogatus est Valerius Publicola, quo mortuo item alter est | |
| factus, et alter similiter. quod cernens taediosum esse Vergilius | |
| Brutum solum posuit, qui annum solus implevit. sed Bruti filii | |
| amici erant filiis Tarquinii: cum quibus cum inissent consilium, ut | 20 |
| eos per noctem intromitterent, proditi sunt a servo Vindicio et a | |
| patre interempti. ideo ergo 'ultoris', scilicet libertatis publicae et | |
| Lucretiae pudoris. |