| aggeribvs socer alpinis a munimentis Alpium; haec | 6.830.1 |
| enim Italiae murorum exhibent vicem. 'socer' vero, quia Pompeius | |
| habuit Iuliam, filiam Caesaris, quae in partu periit. unde etiam | |
| isti facile inter se dimicare potuerunt. atqve arce monoeci de | |
| Liguria, ubi est portus Monoeci Herculis. dictus autem Monoecus | 5 |
| vel quod pulsis omnibus illic solus habitavit, vel quod in eius templo | |
| numquam aliquis deorum simul colitur, sicut in Iovis Minerva et | |
| Iuno, in Veneris Cupido. |