magne cato Censorium dicit, qui scripsit historias, multa 6.841.1
etiam bella confecit: nam Vticensem praesente Augusto, contra quem
pater eius {⁴³Caesar}⁴³ et dimicavit et Anticatones scripsit, laudare non
poterat. te cosse relinqvat Cossus tribunus militaris {⁴³consulari
potestate}⁴³ fuit. hic {⁴³regem Tuscorum}⁴³ Lartem Tolumnium, a loco dictum, 5
occidit et {⁴³secunda post Romulum}⁴³ opima spolia revocavit. erit autem
nominativus 'hic Lars, huius Lartis'.