| qvo fessvm rapitis fabii cur me, o Fabii, fessum ad | 6.845.1 |
| vestram trahitis narrationem? aut certe 'fessum' tristem—ut | |
| "ter fessus valle resedit"—scilicet propter eorum mortem: | |
| nam trecenti sex fuerunt de una familia. qui cum coniurati cum | |
| servis et clientibus suis contra Veientes dimicarent, insidiis apud | 5 |
| Cremeram fluvium interempti sunt. unus tantum superfuit, Fabius | |
| Maximus, qui propter teneram adhuc pueritiam in civitate reman- | |
| serat. hic postea cum Hannibalis impetum ferre non posset, mora | |
| eum elusit—{⁴³nam oportuna loca praeoccupans a vastatione Italiae | |
| compescuit}⁴³—et ad Campaniam traxit, ubi deliciis eius virtus obtor- | 10 |
| puit. ille est, de quo ait Ennius "unus qui nobis cunctando | |
| restituit rem". sciens enim Vergilius quasi pro exemplo hunc ver- | |
| sum posuit. {⁴³ille] notandum est de secunda persona dictum.}⁴³ |