| svnt geminae somni portae pro somniorum. est autem | 6.893.1 |
| in hoc loco Homerum secutus, hoc tantum differt, quod ille per | |
| utramque portam somnia exire dicit, hic umbras veras {⁴³per corneam}⁴³, | |
| per quas {⁴³umbras}⁴³ somnia indicat vera. et poetice apertus est sensus: | |
| vult autem intellegi falsa esse omnia quae dixit. physiologia vero | 5 |
| hoc habet: per portam corneam oculi significantur, qui et cornei | |
| sunt coloris et duriores ceteris membris: nam frigus non sentiunt, | |
| sicut et Cicero dicit in libris de deorum natura. per eburneam vero | |
| portam os significatur a dentibus. et scimus quia quae loquimur | |
| falsa esse possunt, ea vero quae videmus sine dubio vera sunt. | 10 |
| ideo Aeneas per eburneam emittitur portam. est et alter sensus: | |
| Somnum novimus cum cornu pingi. et qui de somniis scripserunt | |
| dicunt ea quae secundum fortunam et personae possibilitatem viden- | |
| tur habere effectum. et haec vicina sunt cornu: unde cornea vera | |
| fingitur porta. ea vero quae supra fortunam sunt et habent nimium | 15 |
| ornatum vanamque iactantiam dicunt falsa esse: unde eburnea, | |
| quasi ornatior porta, fingitur {⁴³falsa}⁴³. |