SERVII GRAMMATICI
IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM
COMMENTARIVS.
  Vt et in principio diximus, in duas partes hoc opus divi- 7.1.1
sum est: nam primi sex ad imaginem Odyssiae dicti sunt, quos
personarum et adlocutionum varietate constat esse graviores, hi
autem sex {⁴³qui sequuntur}⁴³ ad imaginem Iliados dicti sunt, qui in
negotiis validiores sunt: nam et ipse hoc dicit "maius opus 5
moveo". et re vera tragicum opus est, ubi tantum bella tractan-
tur. tv qvoqve sicut Misenus, Palinurus etiam. nostris {⁴³hoc
est}⁴³ Italicis, ut "non eadem arboribus pendet vindemia nostris",
non, ut Donatus ait, {⁴³in comparationem oceani}⁴³ navigabilibus. aeneia
nvtrix hanc alii Aeneae, alii Creusae, alii Ascanii nutricem volunt. 10
lectum tamen est in philologis in hoc loco classem Troianorum
casu concrematam, unde Caieta dicta est, ἀπὸ τοῦ καίειν.