| sera svb nocte quasi eo tempore, quo naturali libertate | 7.16.1 |
| uti consueverunt. 'sub sera nocte' per noctem seram. rvdentvm | |
| naturaliter 'ru' longa est: Persius "findor ut Arcadiae | |
| pecuaria rudere dicas". systolen ergo fecit. ruditus autem pro- | |
| prie est clamor asinorum, sicut grunnitus porcorum, ranarum coax: | 5 |
| quae nomina a sono vocis constat esse composita. |