| qvid natvm totiens saepe. et aut κατὰ τὸ σιωπώμενον | 1.407.1 |
| intellegimus saepe eum esse delusum; aut certe secundum ipsum | |
| Vergilium, qui ait in secundo "cum mihi se non ante oculis | |
| tam clara videndam obtulit". multi tamen volunt in hoc ipso | |
| loco saepe eum esse deceptum, ut in habitu, in interrogatione, in | 5 |
| responsione, in auguriis. {⁴³vel 'totiens crudelis', quotiens fallis aut | |
| dissimulas.}⁴³ tv qvoqve sicut Iuno ceterique dii, qui Troianis | |
| inimici sunt; {⁴³quos et in secundo libro ostendit, ubi ait "inimicaque | |
| Troiae numina magna deum"}⁴³. {⁴³falsis lvdis imaginibvs] ideo | |
| quia virginem, quia venatricem, quia Tyriam se dixerat.}⁴³ | 10 |