dea saeva aut per se, aut herbis potentibus saeva. Circe 7.19.1
autem ideo Solis fingitur filia, quia clarissima meretrix fuit, et nihil
est sole clarius. haec libidine sua et blandimentis homines in feri-
nam vitam ab humana deducebat, ut libidini et voluptatibus operam
darent: unde datus est locus fabulae. aperte Horatius "sub domina 5
meretrice fuisset turpis et excors".