| hvnc favno et nympha genitvm lavrente marica qui- | 7.47.1 |
| dam deus est Fatuclus. huius uxor est Fatua. idem Faunus et | |
| eadem Fauna. dicti autem sunt Faunus et Fauna a vaticinando, id | |
| est fando, unde et fatuos dicimus inconsiderate loquentes. ergo | |
| Faunae et Fatuae nomen quasi asperum fugit poeta, et Maricam | 5 |
| dixit fuisse uxorem Fauni. est autem Marica dea litoris Mintur- | |
| nensium iuxta Lirin fluvium: Horatius "et innantem Maricae lito- | |
| ribus tenuisse Lirin". quod si voluerimus accipere uxorem Fauni | |
| Maricam, non procedit: dii enim topici, id est locales, ad alias | |
| regiones non transeunt. sed potest dictum esse per poeticam licen- | 10 |
| tiam 'Laurente Marica', cum sit Minturnensis. dicunt alii per Ma- | |
| ricam Venerem intellegi debere, cuius fuit sacellum iuxta Maricam, | |
| in quo erat scriptum ΠΟΝΤΙΗ ΑΦΡΟΔΙΤΗ. sane Hesiodus Latinum | |
| Circes et Vlixis filium dicit, quod et Vergilius tangit dicendo | |
| "Solis avi specimen". sed quia temporum ratio non procedit, | 15 |
| illud accipiendum est Hygini, qui ait Latinos plures fuisse, ut intel- | |
| legamus poetam abuti, ut solet, nominum similitudine. |