| sacro fonte nullus enim fons non sacer. mephitin | 7.84.1 |
| mephitis proprie est terrae putor, qui de aquis nascitur sulphuratis, | |
| et est in nemoribus gravior ex densitate silvarum. alii Mephitin | |
| deum volunt Leucotheae conexum, sicut est Veneri Adonis, Dianae | |
| Virbius. alii Mephitin Iunonem volunt, quam aërem esse constat. | 5 |
| novimus autem putorem non nisi ex corruptione aëris nasci, sicut | |
| etiam bonum odorem de aëre incorrupto, ut sit Mephitis dea odoris | |
| gravissimi, id est grave olentis. |