| avgvsta ad moenia augurio consecrata. hinc paulo post | 7.153.1 |
| illud est 'tectum augustum, ingens'. et nisi in augusto loco | |
| consilium senatus habere non poterat: unde templum Vestae non | |
| fuit augurio consecratum, ne illuc conveniret senatus, ubi erant | |
| virgines; nam haec fuerat regia Numae Pompilii: ad atrium autem | 5 |
| Vestae conveniebat, quod a templo remotum fuerat. |