| satvrnvsqve senex antiqui reges nomina sibi plerumque | 7.180.1 |
| vindicabant deorum. ergo Saturnus rex fuit Italiae: nam et supra | |
| ait 'veterum effigies ex ordine avorum' et infert 'aliique ab origine | |
| reges'. hinc est quod apud Cretam esse dicitur Iovis sepulcrum. | |
| Gabalus etiam, Romanus imperator, Solem se dici voluit: nam He- | 5 |
| liogabalus dictus est. |