| indecores decus decoris facit, sicut 'pecus pecoris, nemus | 7.231.1 |
| nemoris' 'o' in genetivo correptum est: omnia enim in 'us' exeuntia | |
| neutra in genetivo singulari paenultimam corripiunt, excepto 'pela- | |
| gus', quod Graecum est: unde et 'vulgeris' dicitur secundum regu- | |
| lam, licet de hoc nomine aliud auctoritati placuerit. decor vero | 5 |
| decoris facit, paenultima in genetivo producta: omnia enim in 'or' | |
| exeuntia in genetivo producuntur, exceptis quinque 'arbor marmor | |
| memor inmemor aequor'. unde quaeritur 'indecores' a quo sit no- | |
| minativo: ab eo quod est 'indecus' non potest venire, quia lectum | |
| non est et quia 'decus' neutrum regit genus, non masculinum. | 10 |
| restat ut dicamus ab eo, quod est 'indecor', venire 'indecores', nam | |
| et lectum est. sed decor decoris facit producta paenultima, quam | |
| Vergilius corripuit. ergo aut systole est, aut certe dicimus huius | |
| nominis nominativum non inveniri, ut in multis nominibus fit: quod | |
| et melius est, nam systole sine exemplo fieri non debet. verecunde | 15 |
| autem hoc dicit, sua coniunctione etiam ornari Italos. |