| est mihi nata male multi arguunt Vergilium quod La- | 7.268.1 |
| tinum induxit ultro filiam pollicentem, nec oraculum considerantes, | |
| quia Italo dari penitus non poterat, nec Aeneae meritum, quem | |
| decebat rogari. nam antiquis semper mos fuit meliores generos | |
| rogare: sic Terentius "hac fama inpulsus Chremes ultro ad me | 5 |
| venit, unicam gnatam suam". Hesiodus etiam περὶ γυναικῶν | |
| inducit multas heroidas optasse nuptias virorum fortium. |