| inachiis sese referebat ab argis bene 'Inachiis'; non | 7.286.1 |
| enim una est Argos. fuit enim et in Italia, quam Diomedes con- | |
| didit, quae primo Argi, post Argyrippa, post Arpi dicta est. fuit | |
| et in Thessalia: Lucanus "ubi nobile quondam nunc | |
| super Argos arant". fuit et haud longe ab Athenis, quod a siti | 5 |
| Argos dipsion dictum est. apud quos erat magna societas inter eos | |
| qui uno puteo utebantur: unde et fratrias dixerunt ἀπὸ τοῦ φρέατος, | |
| {⁴³id est a puteo,}⁴³ quas tribus vocamus. et notandum quod, ubi bonus | |
| sequitur eventus Troianos, Iuno removetur: et congrue, quasi numen | |
| inimicum, quod praesens posset nocere. | 10 |